# Hippocrates contractus 129

Hippocrates, Hippocrates contractus, SECTIO QUINTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/129

Temporis autem progressu, exasperatur pulmo, & intus exulceratur à pituita inhaerente ac putrescente, pondusque in pectore, & dolocolorem acutum ante & retro exhibet, corpus velementer incalescit, & pulmo à calore trahit ad de pituitam ex toto corpore, & maximè à capite: Caput verò calefactum ex corpore, & hanc pucrescentem subcrassam expuit. Quanto enim longius tempus processerit, tanto sincerum magis pus expuit, & febres acutiores fiunt, tussisque crebra & vehemens, inaedia vexat, & tandem alvus infernè turbatur. Cum eò pervenit, perit. Cerebri sphacelismus, seu corruptio. Si cereorum corruptum fuerit, dolor ex capite spinam occupat, & ad cor animi deliquium procedit, & sudor est, & somni expers est, & ex naribus Sanguis fluit; saepe etiam Sanguinem vomit; non audit, & derepentè privatur vote. De Morbis Liber 2. Περὶ νουσων. β. Uod si in cerebrò venae superevomuerint (superevomunt autem ubi bilis & pituita venas subierit) caput dolor, tenebricosa vertigo, & gravitas occupat. Dolor quidem, ex Sanguinis nimiâ caliditate, vertigo verò tenebricosa cum Sanguis conferta copia ad faciem processerit; gravitas autem cum Sanguis turbidior & morbosior, in capite majore sit copia, quam intrinsecus. Aures etiam sonitum percipiunt, & nihil audiunt. Et si manus, caput, aut alia corporis pars ita affecta secetur, Sanguis ater & turbidus, ac morbosus effluit. Si venulae copiam Sanguinis circa cerebrum superevomuerint, & cerebrum calefecerint, febris ac dolor vehemens ad tempora, sinciput, & posteriorem capitis partem detinet, aures tinniunt, flatibus implentur, nihil audit, aestuat, & pra dolore se ipse incontinenter jactat, hic sto au cto die moritur. Cum sic habuerit, caput calefacito. Si per aures aut nares aqua proruperit, periculum effugit. Alius morbus.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
