Latin
HIPPOCRATES
Hippocrates, Hippocrates contractus 13
Unproofread scanNot analysed yet
At exacta certitudo rarò cernitur. Medicorum plerique malorum navium gubernatorum mihi simillimi videntur; qui si tranquillo mari navem regunt, nemo eos peccare deprehendat, quod si eos vehemens ventus aut tempestas oppresserit, jam omnibus manifestè constat eorum imperitia &culpa fuisse perditam. Ad hunc sanè modum improbi plerique Medici dum leviter affectos curant, in quibus vel gravissimi errores commissi nihil periculi admitcunt, (cum multi hujusmodi morbi ac longe frequentius quam graviores hominibus contingant) in iis quidem si delinquant, plebeios latent: ubi verò in magnum &vehementem ac periculosum morbum, inciderint, tum ipsorum ars &errores omnibus sunt conspicui. Horum enim cujusque vindices poenae praesto sunt, neque in longum differuntur. Ejusmodi naturas quae celeriter ac vehementer suorum delictorum incommoda percipiunt, equidem reliquis imbecilliores esse censeo. Rectè mihi videntur illi artem dignam judicasse, quae ad Deum Authorem ex majorum institutis referretur. Nam neque sicco, neque humido, neque calido, neque frigido hominem laedi existimaverunt, neque horum aliquo ei opus esse. Sed quod in unoquoque potentius esset, &supra naturam humanam, adeo ut ab eâ superari non posset, id laedere censuerunt, &tollere conati sunt. In Homine inest &amarum &salsum, &dulce &acidum, &acerbum &insipidum, aliaque sexcenta, quae pro copia &viribus varias habent facultates. De Medico, περὶ ἰπτροῦAD Medici authoritatem mihi pertinere videtur, ut A perspiciat, quoad ejus natura feret, bene colorato &optime habito sit corpore. Putant enim plerique hon inum, si qui minus feliciter corpus dispositum habeant, eos neque aliis rectè consulere posse. Praeterea ejus cultus mundus esto, vestis sit decora, &unguentis utatur benè olentibus citra omnem odoris suspicionem; istud enim jucundum esse aegrotantibus solet.