Latin
SECTIO QUINTA
Hippocrates, Hippocrates contractus 133
Unproofread scanNot analysed yet
Duodecimo ad 14. usque copiosum &purulentum. Atque haec fiunt, quibus naturae &corporis affectiones humidae sunt, &morbus vehementicior est. At quibus natura, &morbi conditio sicca est, hi minus conflictantur. Si quidem igitur decimo quarto die resiccatus fuerit, neque purulentum amplius tussi rejecerit, sanus est. Sin minus, ad decimum octavum, aut vigesimum primum diem animadverte, &si tunc sputum illud quieverit, evadit. Sin minus an dulcius sputum fuerit interroga, quod si affirmaverit, pulmonem purulentum esse scito, morbumque annuum fore, si non quadraginta diebus pus sursum eduxerit. At si ingratum sputum esse dixerit, hic morbi status lethalis est. Verum primis potissimum diebus istud in his est conspicuum. Si igitur de his affectibus, aliquid abfuerit, nosse oportet, quaenam aegro sint necessaria, &quaenam Medico aggredienda sint. Quod si pauca ex his signis habeat, non est quod decipiatur, cum haec pulmonis inflammatio levis sit, &minimè lethalis. Cum pleuritis corripit, haec contingunt, dolor latus occupat, febris &horror detinet, crebra est spiratio, spiritus non nisi erectâ cervice trahitur, subbiliosa, colore mali punici putamen referentia, per tussim rejicit, nisi quid intus ruptum fuerit. Quod si sic, etiam Sanguinem post ruptiones. Cruenta pleuritis est, in qua subcruenta expuit. Biliosa quidem mitior est, nisi aegro ruptum quid intus fuerit, alioqui gravior quidem, sed non adeò lethalis. Cruenta autem vehemens, &gravis, &lethalis. Si pleuritis in empyema transeat, &ad latera sui significationem exhibeat, secato aut inurito.