# Hippocrates contractus 134

Hippocrates, Hippocrates contractus, SECTIO QUINTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/134

At si neque pus expuatur, neque de se in costis significationem praebeat, jejunum, post copiosae calidae balneum, & minimè potum, in sella firma collocato, cum iique alter eum ex humeris apprehenderit, tum ipse eum concutito, aurem costis admovens, ut noscas quanam ex parte, sui significationem praebeat. Votum autem est, ut id ad sinistra magis contingat, quod inustio aut sectio in dextris mortem magis afferat. Quo enim dextra valentiora sunt, eo in ipsis vehementiores morbi apparere solent. Quod si propter crassitudinem, humor non fluctuet, neque strepitus edatur in pectore, crebrum autem spiritum trahat, pedes intumescant, & tussicula quaedam vexet, ne decipiaris videto, sed scito thoracem pure plenum esse. Linteo itaque tenui, in rubrica liquida admodum trita & tepida, intincto, thoracem in orbem obtegito, quaque parte primum resiccatum fuerit, eâ sectionem aut ustionem facere oportet, ut quam proximè ad septum transversum accedas, ea tamen adhibita cautione ne ipsum attingas. Multi autem simul illinunt, ne partes quae primum illinuntur, resiccentur. Post sectionem aut ustionem, penicillo ex lino crudo utere, & paulatim pus emittito. De Morbis. Liber 4. Περὶ νούσων τὸ τέταρτον. VAbet tum mulier, tum vir in corpore quatuor humidi formas, ex quibus morbi oriuntur. Hae verò sunt, pituita, Sanguis, bilis & aqua. Sanguinis fons est cor, pituitae caput, aquae lien, bilis locus in jecore. Caput velut cucurbitula corpori incumbens, ex ventriculo pituitam attrahit. Caput & lien morbis maximè sunt obnoxia.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
