Latin
SECTIO QUINTA
Hippocrates, Hippocrates contractus 135
Unproofread scanNot analysed yet
Lumbricos latos, in puero dum adhuc in utero est, gigni assero; neque enim ubi semel uterum egressus est, tanto tempore stercus in alvo manet, ut ex eo putrefacto &diutius permanente, tantae magnitudinis animal in ea concrescere possit. Qui enim sanus futurus est, histernum stercus semper quotidiè per alvum demittit. Qui latum lumbricum habet, is quale quid cucumeris semen, subinde cum stercore per alvum egerit, idque lumbrici partum esse quidam affirmant; sed malè, non enim ab uno animali tot pulli nasci possunt. Lumbricus hic non parit, sed circum circa abrumpitur. Calculus in vesica quinque habet signa, cum urinam reddere vult, dolore affligitur, &urina paulatim, velut urinae stillicidio laborantibus, effluit, interdumque suberuenta est, utpote vesica à calculo exulcerata, &vesica inflammatione vexatur. Verum id non apparet, indicio tamen est summa praeputii pars, interdum arenosa per urinam reddit, interdum verò duos aut plures calculos. De Affectionibus. Περὶ παθῶν. Orbi omnes hominibus ex bile &pituita oMiuntur. In dentium doloribus, si quidem dens erosus fuerit &mobilis, eximendus. Quod si neque erosus fuerit, neque moveatur, sed dolorem inferat, tat, ustione resiccandus. Prosunt etiam quae commanducantur. Si polypus in naso innascatur, eximitur laqueo ad os pertractus. Morbus lateralis, pulmonum inflammatio, sebris ardens &phrenitis, hi quidem acuti vocantur, &fiunt maximè quidem, &vehementissimi hieme. Oriuntur etiam aestate, sed minus &leviores. Pleuritis est, cum febris detinet, lateris dolor, spiratio difficilis &tussis. Sputum per initia quidem aliquantum biliosum expuit, ubi verò tum &ctum diem attigerit, etiam aliquantum purulentum. In phrenitide, confert caput multa calida lavare.