# Hippocrates contractus 136

Hippocrates, Hippocrates contractus, SECTIO QUINTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/136

Ex omnibus fere morbis, acuti praecipue, & interficiunt, & maximos labores excitant; iique plurimâ observatione, & accuratissimâ curatione indigent; neque ab eo qui curat, malum aliquod inferri debet, satis enim sunt quae à morbis adsunt; verum ut bom aliquid praestet, pro viribus curandum est. Quod si cum probè quidem curet Medicus, morbi magnitudine superetur aeger, haec Medici culpa non est. In doloribus qui infrà umbilicum contingunt, alvus molli infuso est abluenda, quod si non sedentur, medicamentum deorsum purgans exhibendum. Si quartana prehenderit, si quidem impurgatus fuerit, primum quidem caput purgandum, & tribus aut 4. interjectis diebus, sub ipsam accessionem medicamentum sursum purgans exhibendum, rursus aliquo intervallo interjecto, aliud medicamentum deorsum purgans in ipsa accessione dandum. Qui magnum habent lienem, & biliosi sunt, male colorati evadunt, prava ulcera contrahunt, graviter olet, graciles sunt, lien durus est, em perque aequalis magnitudinis, neque ciborum geliquiae per alvum demittuntur. In morbis ubi alter alteri succedit, is plerumque interficit; corpus enim ex praesenti morbo imbecilum redditum, si alter morbus accesserit, ex imbecilitate prius perit, quam alter qui posterior accessit morbus desinat.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
