# Hippocrates contractus 137

Hippocrates, Hippocrates contractus, SECTIO QUINTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/137

Coxendicum morbus quum fit, dolor corripit coxae juncturam & summas nates: Tandem etiam per totum crus dolor vagatur. Huic confert molllire, in quacunque tandem cruris parte dolor haeserit, per balnea & tepefactoria, ac fomenta, & alvum subducere. Ubi verò quieverit dolor, pharmacum dandum est infra purgans, & postea bibat lac asininum coctum. Si verò in unum aliquem locum incubuerit dolor, & coustiterit, & medicamentis non fuerit exactus, urito quocunque loco fuerit dolor; urito autem lino crudo. Pedum dolor, his omnibus qui circa articulos contingunt, violentior quidem existit, & maximè diuturnus, quique aegerrimè solvitur. Cum verò ad aegrotum perveneris, quaenam patiatur, & quânam ex causa interrogandum, & ex quot jam diebus, an etiam venter demittat, ac quânam victus ratione utatur. Eos qui vulnera acceperunt fame conficito quae insunt ex alvo per infusum subducito. Pinguia inflammatis minimè conferunt, neque sordidis, neque putrescentibus. Verum ad inflammata frigida conferunt, ad sordida verò & putrescentia, acria & quae morsum quendam excitando purgant. Cum verò carnem generare voles, pinguia & calida magis conferunt. Ab his enim caro succrescit. Cum cibos aut potiones addere vel detrahere coeperis, paulatim, & additiones & detractiones faciendae. SiriSingula edulia quae juvent & noceant habent. Cibi, qui aut flatum, aut odorem, aut morsum, aut repletionem excitant, aut tormina, ab hujusmodi liberat vinum merum superbibitum. De Internis Affectionibus. Περὶ τῶν εὐτός παθῶν. Ui phthisi laborat haec patitur. Febris lenta initio invadit, & rigor & pectoris ac dorsi dolor, interdum verò vehemens tussis urget, & sputum copiosum, liquidum & salsum expuit.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
