Latin
SECTIO QUINTA
Hippocrates, Hippocrates contractus 138
Unproofread scanNot analysed yet
Et haec quidem per morbi exordia contingunt: In progressu vero totum corpus extenuatur, exceptis cruribus, haec autem intum escunt, &pedes unguesque contrahuntur, ab humeris extenuatur &debilitatur; fauces sono implentur, &velut per arundinem sibilum reddunt, sitis vehemens per totum morbum vexat, &movendi impotentia multa corpus occupat. Hic ubi ad hunc habuerit modum, intra annum malâ tabe perit. Hydrops pectoris gignitur, ubi tubercula in pulmone exorta fuerint. Et aquâ repleta in pectus eruperint: Hydropem quandoque oriri ita mihi argumento sunt Boves, Oves &Sues; in his enim fere quadrupedibus, pulmonis tubercula oriuntur, quae aquam continent, sectione namque facta, citissimè cognoveris, effluet enim aqua. Talia autem, multo magis etiam in homine, quam pecoribus fieri videntur, quanto morbosâ magis victus ratione utimur. Plerique verò exortis tuberculis purulenti etiam extiterunt. Haec igitur per morbi initia (iis) contingunt.