# Hippocrates contractus 144

Hippocrates, Hippocrates contractus, SECTIO QUINTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/144

contingit, & si innata ulcera magnas cicatrices intus reliquerint) mulier utero non concipit, semen enim foras elabi sinunt. Si nosse velis an mulier conceptui sit idonea, butyrum, & lac mulieris puerum lactantis, potui exhibeto, & si eructaverit concipiet, sin minus, minimè. Allium caput unicum habens, capite depurgato & deraso, in uterum subdito, & postridiè spectato, num odor ad os perveniat, quod si sic, concipiet, sin minus minimè, Si mulier nosse velit, an conceptura sit, anisum ex aquâ quam tenuissimè tritum bibat, & dormiat, quod si quidem pruritus circa umbilicum eam corripiat, concipiet, sin minus, minimè. Quae utero gerentes maculam in facie velut ex solis adustione (ὐφηλιν vocant) habent, eae femellam gestant. Quae verò benè coloratae permanent, marem plerumque. Si papillae sursum conversae fuerint, marem gestant, si deorsum faeminam. Latae faeminas, parvae verò & conclusae mares procreare videntur. Ad conceptum summè faciens. Melanthium (nigellam) mulieri ex vino rubro acerbo exhibeto. Mulierem juveneulam fluor muliebris ruber infestabat, & medicamento sumpto, capite purgato, vena secta, nihil proficiebat. Haec autem ei causa esse videbatur ne conciperet: Ei autem radicum aspalathi decoctum, ex vino albo mane & ante coenam exhibebam, fluorque cessavit, & non longe postea concepit & marem peperit.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
