Latin
SECTIO SEXTA
Hippocrates, Hippocrates contractus 147
Unproofread scanNot analysed yet
Ex omnibus machinamentis, quae convenienter ad usum homines comminiscuntur, violentissima haec tria existunt, aselli circumactio, per vectem molitio, &cunei adactio. Negligenda non est per vectes molitio. Hâc siquidem ratione aut nullâ aliâ, ossa in suas sedes reconduntur. Reposito osse, multo magis excitabitur nervorum distentio, quam non reposito, quod probè nosse convenit. Etenim si reposito osse, nervorum distentio supervenit, in angusto spes est. Praestatque, si id sinè molestiâ fieri possit; os retro compellere. Neque enim his, quae plus justo laxiora sunt, nervorum distentiones accedunt, sed his quae magis intenduntur. Nullus articulus, ac minimè omnium cubitus, dum febris adest, in suam sedem compellendus est. De Articulis. Περὶ Ἀρθρῶν. Umeri articulum, uno modo, in alam videlicet, excidere vidi, nunquam autem in superiorem aut exteriorem partem. Non tamen excidat nec ne contenderim; licet de eo aliquid dicere possim. Verum neque in priorem partem unquam vidi, nec excidere posse existimo.