# Hippocrates contractus 149

Hippocrates, Hippocrates contractus, SECTIO SEXTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/149

Ossi enim quod à coxendice procedit, & ad superiorem pectinis partem fertur, femoris caput insidet, & articuli cervix in acetabulo fertur; rursus exteriore parte nates excavatur: Summa item femoris pars ad genu, & tibia similiter, ac pes in exteriorem partem ferri coguntur. Qui ad perfectum incrementum nondum devenere, iis si prolapsus articulus non reconditur, femur, tibia, & pes breviora evadunt. Neque enim iis ossa aeque in longum augentur, verum breviora fiunt, ac praecipue femur. Ferunt nonnulli, Amazonas masculam suam prolem statim ab infantia, partim ad genua, partim ad coxendices, luxare consuevisse, quo videlicet claudi fierent, ne mares foeminis insidias tenderent, & ut iis ad manuarias operas uterentur. At quibus in exteriorem partem femoris caput excessit, iis crus juxta alterum extensum, meritò quidem brevius apparet. Exteriore autem parte, nates in gibbum magis extumescit. Extrema verò femoris pars ad genu, & tibia, & pes introrsum spectare conspiciuntur. Quibus jam adultis luxatus articulus reconditus non fuerit, iis crus totum brevius conspicitur, neque ingressu terram calce contingere possunt. Praedictiones laude dignae ex eo existunt, quod dignoscimus quonam, & quânam ratione, aut quando, res quaeque exitum habitura sit, sive eo tendat ut curationem recipiat, sive curationis spem adimat. Quibus tibiae ossa luxata, accedente vulnere, commissura, quae est ad pedem penitus eminent, ea sive intro, sive extra vergant, minimè reponenda sunt, sed sinenda.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
