Latin
HIPPOCRATES
Hippocrates, Hippocrates contractus 15
Unproofread scanNot analysed yet
περὶ εὐχημοσύνης. d incessum eo semper sint habitu, qui non tam ad superfluam curiositatem, quam ad optimam existimationem, prudentiam &animi moderationem comparatur; minimè diffluentes aut superflui: in hominum concursibus graves, ad respondendum appositi, adversus altercantes difficiles, in similium tamiliaritatibus contrahendis prospicientes, erga omnes moderati, ad emotiones taciturni, ad respondendum arguti &tolerantes, in occasione prudenter captanda appositi, in victu frugales, &paucis contenti, oratione efficaces, qui quicquid doctrina acceperunt, in medium proferunt, &facultate dicendi utuntur, ad gratiam comparati. Ad haec omnia praecipue dux est natura. Etenim si adfuerit his, qui artibus instructi sunt, ad praedicta omnia aditus erit amplissimus. Praeclara res est, quae ex opere quod quis didicit, proficiscitur oratio: opinio maximè in Medicina in crimen vertitur his qui ea utuntur; in calamitatem verò, his qui ejus opera fruuntur. Ιητρὸς φιλόσεφος ἰσόθεος. Medicum urbanitatem quandam sibi adjunctam habere convenit: Austeritas enim tum sanis tum aegris difficilem accessum praebet: observare autem eum maxime oportet ne multas corporis partes nudet, neque cum plebeiis de rebus multis, sed tantum necessariis, confabuletur. Quaecunque autem agat, nec perfunctorie nimis [περι εργώς) nec curiosè (μεν φαντασίας pompose) agat. In ingressu meminisse convenit sessionis, demissi habitus, amictus compositi, authoritatis, breviloquentiae, ut nihil perturbate agas, assessus, diligentiae, contradictionis ad ea quae occurrunt, constantiae in teipso ad tumultus supervenientes, in turbis castigandis severitatis, denique promptitudinis ad ministeria. Crebro aegrum invise.