Latin
SECTIO SEXTA
Hippocrates, Hippocrates contractus 150
Unproofread scanNot analysed yet
Id enim manifesto nosse oportet, eos, quibus ista reposita permanserint, interituros, paucisque diebus duraturos. Convulsione namque sublati pauci diem septimum superant. Sed &pes &tibia ad gangraenam deveniunt, eaque sic affore certo nosse convenit. Quod si neque reposita, neque ab initiò tentata fuerint, eorum plerique superiunt. Eadem quoque ratio est, ubi cubiti ossa ad manus articulum, facto vulnere, vel interiorem in partem vel exteriorem emineant. Certo enim tenendum est, eum cui recondita ossa permanserint, supraposito mortis genere, intrà paucos dies interiturum. Eadem ratio est in reliquis articulis si cum vulnere luxentur. Ea omnia si reconduntur, mortem, non reposita spem salutis afferunt. At iis qui evadunt claudicatio adest. De Capitis Vulneribus. Περὶ τῶν ἐν κεφαλῇ τρωματῶν. COtius capitis os id tenuissimum, &maximè imbecillum quod ad sinciput est, idque quam minimam &tenuissimam carnem hâc capitis parte in se habet, cerebrumque plurimum eo loco subest.