# Hippocrates contractus 153

Hippocrates, Hippocrates contractus, SECTIO SEPTIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/153

Cum febres ardentes inciperent, significabant quibus lethalia impenderent: Statim enim incipientibus, febris acuta, parum rigebant, insomnes, anxii, sitibundi, fastidiosi, paulum exudantes circa frontem, & claviculas, sed nullus per totum: Multum delirabant, timores, tristitiae, extrema subfrigida, pedes extremi, praecipue autem manus: Accessiones diebus paribus; plurimis quarto die dolores maximi, & sudores plurimum subfrigidi, & extrema jam non recalescentia, sed livida, subfrigida, permanebant, neque amplius sitiebant. Adhuc his urinae nigrae, tenues, paucae, & alvi sistebantur, neque fluebat Sanguis ex naribus ulli eorum quibus haec accidebant, sed paucus stillavit: Nulli horum res venit ad recidivam, sed sexto die mortui sunt cum sudoribus. In hac constitutione (quae magna ex parte fuit frigida & sicca) ex quatuor praecipue signis servabantur: Quibusdam enim ex naribus Sanguis fluebat, aut per vesicam multa urina, multum sedimentum & bonum habens, procedebat; aut perturbata alvo, biliosa tempestivè excernebant, aut dysenterici fiebant, Multis autem contigit non ex uno suprascriptorum signorum judicari, sed plurimis per omnia excurrere, & videri habere gravius. Servabantur autem omnes quibus haec contigerunt.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
