# Hippocrates contractus 159

Hippocrates, Hippocrates contractus, SECTIO SEPTIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/159

Decimo quinto, vomuit biliosa, flava, subcrebra, sudavit, sine febre fuit: Per noctem autem febris acuta; urinae crassae albam habentes subsidentiam. 16. exacerbationem noctè habuit, & cum difficili tollerantia, non dormivit, deliravit. 18. Siticulosa: Lingua exaruit. Non dormivit. Deliravit multum, dolebant ei crura. Ad diem autem 20. mane parum riguit. Comatosa, quieta, dormivit, vomuit biliosa pauca & nigra, sub noctem surda facta est. Circa 21. lateris sinistri gravitas undique cum dolore infestavit: parum tussiit. Urinae autem crassitiem habentes, turbidae, subrubrae, repositae non subsidebant. Cetera verò levius habebat, non sine febre. Statim à principio, in faucibus dolorem & ruborem habuit, & gurgulionem revulsum, fluxio acris, mordax, salsa usque ad finem perseveravit. Circa 27 sine febre fuit. Urina habuit sedimentum. Latus nonnihil dolebat. Circa 34. febris eam corripuit. Venter biliosis turbatus est. 40. vomuit pauca biliosa. Judicata est perfectè, & à febre liberata est. Aegrotus Sextus. Leonactidem, qui supra Heracleum decumbebat (πύρ) febris ardens corripuit incerta periodo. A principio dolor capitis & sinistri lateris ad fuit, caeterorumque membrorum, perinde ac ex lassitudine, labores. Febriles exacerbationes subinde & sine ordine invadebant. Sudores quidem nunc aderant, nunc minime. Maxima ex parte incidebant paroxysmi in dies decretorios praecipue. Circa 24. frigescebant ei (Valesio moνησεν doluerunt) extremae manus. Vomuit flava, biliosa, satis multa, paulo post virulenta, quibus omnibus sublevatus est. Circa 30. diem cepit Sanguis fluere ex utrâque nare. Et haec erraticè & paulatim ad judicationem usque. Non abhorruit a cibo, neque sitiit per totum tempus, neque somno caruit. Urinae tenues non tamen sine colore. 40. autem minxit subrubra, sedimentum multum subrubrum habentia. Sublevatus est. Post haec variarunt urinae, nunc quidem sedimentum habebant, nunc non. 60. urinis sedimentum multum & album & laeve adfuit. Remissa sunt omnia. Febris intermisit. Urinae rursus tenues, sed boni coloris.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
