Latin
SECTIO SEPTIMA
Hippocrates, Hippocrates contractus 161
Unproofread scanNot analysed yet
Dejectiones quales tertio die, urinas nigras habebat; in quibus pendebant subnigra sparsa. Non subsidebant. sto, copiosè sanguis fluxit sincerus ex nare sinistrâ. Sudavit. Judicatus est. A judicio insomnis erat, delirabat. Urinae tenues, subnigrae. Capitis perfusione usus est. Dormivit mente constitit. Morbus non repetiit. Sed fluxit sanguis saepe post judicium. Aegrotus Nonus. ORritoni in Thaso erecto &ambulanti pedis pollex vehementer dolere, cepit. fastiDecubuit eodem die, horrescens, diosus. Parum incalescens. Nocte deliravit. 2do. Tumor per totum pedem &usque ad talum subrubens &cum contentione. Pustulae nigrae. Febris acuta. Insaniit. A ventre verò mera biliosa copiosa effluxerunt. Mortuus est a principio secundo die. Aegrotus Decimus. NLazomenium qui decumbebat juxta puteum Phrinichidae, febris vehemens corripuit, a principio dolebant illi caput &collum &lumbi. Statim surditas accidit. Somno carebat. Febris acuta corripuit eum. Hypochondrium attollebatur cum tumore, sed contentione exigua. Lingua arida. 410. Per noctem deliravit. 510. Cum dolore omnia sunt exacerbata. Circa undecimum autem nonnihil remissa. Ex ventre ab initio &usque ad 14. Multa tenuia aquei coloris reddebat. quod ad dejectiones attinet, cum bona tollerantia transigebat. Deinde venter restitit.