# Hippocrates contractus 164

Hippocrates, Hippocrates contractus, SECTIO SEPTIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/164

verba multa proferebat, nec se continere poterat, ab alvo autem cum irritatione, exierunt humida, turbata, cum lumbricis. nox similiter laboriosa. mane post rigorem, febris corripuit acuta. sine febre fieri visus est. Sudavit multum, Non multum dormivit. Ex somno refrigeratio accidit & sputatio. Vesperi multum deliravit. Paulo post vomuit nigra, pauca, bilioDeliravit, multum, sa, 90. Refrigeratio. non dormivit. 10. Ei crura doluerunt. Omnia exacerbata sunt. Deliravit. Undecimo, mortuus est. Aegrotus decimus tertius. Ulierem quae decumbebat in littore, triMmestri foetu gravidam, febris vehemens invasit. Statim caeperunt dolere lumbi.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
