# Hippocrates contractus 167

Hippocrates, Hippocrates contractus, EPIDEMIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/167

EPIDEMIORUM Liber Secundus. Sectio Prima. VN ardoribus sine pluvia, maxima ex parte absque sudore febres contingunt. In his ii tenuior pluvia guttatim stillaverit, copiosiores sudores statim in febribus fiunt, Febres ardentes aestato magis grassantur. Ver in universum saluberrimum est, et minime lethale. Quae iudicant in melius, ne statim appareant. Iudicatoria non judicantia, partim lethalia sunt, partim difficilis judicationis. Quae praematurius judicantur, cum cruda sunt omnia, recidivas portendunt, sin minus, acrisiam. Fluxus sanguinis largi ex naribus solvunt multa, ut Heragorae. Non agnoscebant. Medici. (i. e. Judicatorium, sed malum & noxium putabant.) Sectio Secunda. Qua quae celeriter calescit & celeriter fri. Aph. 16 sect. 5. gescit, semper levior est. Cuidam coxa dolebat antequam conciperet, postquam autem concepit, non amplius doluit. Vigesimo die a partu rursum idoluit, peperit igitur masculum. Hieroni judicatio facta est decimo quinto die, hoc rarum, ideo ab Hippocrate notatum.) Sectio Tertia. Scitationes assiduas, longa spiratio sanat. lis qui non bibunt, aut ne vix quidem, brevis spiratio plurimum confert. Quae relinquuntur in morbis post crisin, recidivas facere solent.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
