Latin
EPIDEMIORUM
Hippocrates, Hippocrates contractus 171
Unproofread scanNot analysed yet
Quadraginta autem diebus post judicium, suppuratio facta est circa sedem, &stranguriosus etiam abscessus, n σ. eo a 6. probabile est, multitudine urinarum, die 40. sanitatem illi contigisse. Aegrotus Secundus. TErmocratem qui decumbebat juxta novum murum febris ingens corripuit. Coepit capitis &lumborum dolore affici, hypochondrium molliter contendebatur. Lingua ab initio adusta fuit. Statim obsurduit. Insomnis erat nec valde siticulosus. Urinae crassae, rubrae, repositae non subsidebant. A ventre usta non pauca exibant. sto Die minxit tenuia, habebant suspensionem, non subsidebant. Sub noctem deliravit. 610. Ictericus factus est, Omnia exacerbata sunt. Mente non constabat. Septimus cum difficili tollerantia, urinae tenues, similes, sequentibus diebus eodem modo se habuit. Circa II verò, omnia visa sunt esse Urinae crassae, sublevata. Coma incepit. subrubrae, infra tenues, non subsidebant. Placide ratiocinabatur. 14. Sine febre. Non sudavit, dormivit; intelligebat omnia. Urinae similes. Circa 17. rediit morbus. incaluit diebus sequentibus, febris acuta, urinae tenues. Rursus 20. judicatus est, a febre liber, non sudavit, cibum non capiebat per totum tempus, mente constabat. Loqui non poterat: Lingua arida, non sitiebat. dormiebat soporosus. Circa 24. calefactus est, alvus hisda multis tenuibus fluens. Sequentibus debus febris acuta, lingua exusta est. 27. Moltuus est.