# Hippocrates contractus 176

Hippocrates, Hippocrates contractus, EPIDEMIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/176

riguit, nonnibil incaluit, sudavit. post judicationem Ivo die, riguit non multum, postea vero extrema frigida semper fuerunt. Circa 10, post eum quem habuerat sudorem, deliravit, & rursus ad mentem confestim rediit. Dicebant autem eam haec pati, quod gustasset racemum. Intermittens vero 12mo. rursus deliravit, venter turbatus est bibliosis, paucis, sinceris, tenuibus & mordacibus, crebro surgebat. ymo. Quo postremum deliraverat, mortua est. Haec incipiente morbo doluit fauces, & perpetuo ruborem habebat, & columella revulsa fuit, fluxiones multae, exiguae, acres, tussiit concocta. Nihil excreabat. Nullum cibum toto tempore accipere poterat, neque appetebat quicquam, neque sitiobat, neque bibit quicquam notatu dignum. Tacita, nihil loquebatur, tristis, desperata statim erat. Erat autem nativa quaedam ad tabem propensio. Aegrotus Septimus. ANginosa, quae juxta Aristionem agebat, Haec primum a lingua incepit. Obscura vox erat, lingua rubra & resiccata. Primo. Die horrida, incaluit. atio. Rigor, febris acuta invasit, cervicis tumor subruber, durus, & super pectus ab utraqe parte. Extrema frigida, livida, Spiritus, sublimis. Potum per narei rejiciebat, bibere non poterat, dejectiones & urinae restiterunt. 410.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
