# Hippocrates contractus 179

Hippocrates, Hippocrates contractus, EPIDEMIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/179

febris ardens Aegrotus Undecimus Lteram ex abortu circa stum mensem A Oecetae uxorem, febris vehemens corripuit. Initio comatosa erat, & rursus insomnis cum renum dolore & capitis gravitate. 2do Alvus turbata est paucis, tenuibus, meris primum. 3110. plura & deteriora, Nocte nihil dormiuit. 410. Deliravit. timores, tristiriae aderant. dexter oculus distortus est, sudore circa caput pauco & frigido, maduit, extrema frigida. 510. omnia exacerbata sunt. Multum deliravit, & rursus celeriter ad mentem rediit, siticulosa erat & insomnis. Alvus multis & meris, usqe ad finem defluxit. Urinae erant tenues paucae, subnigrae, extrema frigida, sublivida. 610. Eadem. ymo. mortua est phrenitide. Aegrotus Duodecimus. Ulierem quae decumbebat in foro Mendacium, enixam primum laboriose masculum, vehemens febris corripuit. Mox in principio siticulosa, fastidiosa, dolebat cor, lingua arida, alvus turbata tenuibus, paucis non dormivit. 2do. Parum riguit febris acuta invasit, paucus sudor circa caput & frigidus diffusus est. 3rio. laboriose ex alvo cruda multa tenuia fluxerunt. 410. Superriguit, omnia exacerbata sunt, insomnis. 5to, Laboriose se habuit. 6to. Eadem. ab alvo fluxerunt humida multa. 7mo. Superniguit: Febris acuta prehendit. Sitis mult aderat & corporis jactatio: circa vesperam frigidus toto corpore sudor dimanavit.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
