Latin
EPIDEMIORUM
Hippocrates, Hippocrates contractus 181
Unproofread scanNot analysed yet
IN Thaso Parium qui decumbebat supra domum Artimesu, febris corripuit acuta, circa, initia continua, ardens, siticulosa: ab initio comatosus erat, rursusque insomnis. Alvus turbata inter initia. Urinae albae. 6to. Minxit oleosum, deliravit. ymo. Exacerbata sunt omnia. Nihil dormivit, sed urinae similes, &mens turbata. Ex alvo autem biliosa pinguia fluxerunt. Deinde Sv0. Parum a naribus Vomuit virosa, pauca, parum destillavit. dormivit. ono Eadem adfuerunt. 10. Omnia remiserunt. 11. Sudavit non per totum, circumfriguit quidem, cito autem recaluit. 12. Febris acuta fuit, dejectiones erant biliosae, tenues, multae, urinis enaeorema deliravit, 17. Laboriose transmissus est, neque somni aderant, neque febris intendebatur. 20. Sudavit toto corpore, insomnis, dejectiones erant biliosae cibum aversabatur, comatosus erat. 24. Recidiva contigit. 34. Sine febre alvus non substitit, &rursus recaluit. 40. Sine febre Alvus non diu restitit, cibum aversabatur, parum rursus febricitavit, &perpetuo erratice, aliquando a febre liber, aliquando non, si enim aliquid intermisisset, &allevata esset, rursus revertebatur; Cibariis multis &mis utebatur. somni mali in recidivis. Delinbat.