# Hippocrates contractus 184

Hippocrates, Hippocrates contractus, EPIDEMIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/184

Tertium diem quiet habuit. Vesperi crea solis occasum, aliquastulum frixit, turbatio accidit. Noctem laboriosè transegit. Nihil dormivit. Ex alvo pauca stercora compacta exierunt. 410. Mane quievit, circa meridiem omnia exacerbata sunt. Frixit, obmutuit, vox defecit, deterius se habuit, recaluit. Post aliquod tempus minxit nigra suspensum quid habentia. Noctem quietam habuit, dormivit. 5to. Allevatus esse visus est. Circa ventrem tamen pondus sensit cum dolore. siticulosus fuit, noctemque habuit molestam, 6to. Mane quievit, vesperi autem dolores creverunt, exacerbationem habuit injecto verò clystere vesperi ex alvo probe dejecit, nocte dormivit. ymo. die fastidiosus erat & inquietus, minxit oleosum noctem turbulente transegit. deliravit, nihil dormivit. Sv0. Mane quidem dormivit parum, mox accidit refrigeratio, vocis defectis, spiritus exilis & imminutus. vesperi rursus recaluit. Deliravit, instante jam die parum levatus est, dejectiones erant merae, paucae, biliosae. 9no. Soporosus erat, fastidiosus, & quum excitebatur non valde siticulosus. Circa solis occasum moleste sese habuit, deliravit noctem habuit in commodam. 10. mane defecit vox, multa refrigeratio, febris acuta, multus sudor. Mortuus est. Labores huic diebus paribus accidebant. Aegrotus Quartus. PHreniticus primo die quo decubuit, vomuit aeruginosa, multa tenuia, febris corripuit cum horrore, multus sudor & continuus toto corpore dimanavit, capitis & colli gravitas cum dolore. Urinae tenues, suspensiones exiquae, dispersae. Non sudavit. Ab alvo ejecit stercus confertim, multa deliravit, nihil dormivit. 2do. Mane vox defecit: Febris acuta invasit. Sudavit. Non intermisit. Palpitationes per totum corpus. Nocte convulsiones. 3tio. Exacerbata sunt omnia. Mortuus est (secundum Foesium) quarto.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
