Latin
EPIDEMIORUM
Hippocrates, Hippocrates contractus 187
Unproofread scanNot analysed yet
Surditas &delirium intermisit. Fluxit parum sanguinis de naribus, sudore à febre liberata fuit. 24. Febris rediit, surditas rursus, pedum dolor permansit, alienatio mentis. 27. Sudavit multum, a febre liberata fuit. Surditas desiit. Dolor pedum permanebat. Quoad alia vero perfectè judicata est. Aegrotus Octavus. ABderae Anaxionem qui decumbebat ad porAtas Thracias febris acuta corripuit: lateris dextri dolor continuus, tussis erat sicca, neque expuit primis diebus. Siticulosus insomnis. Urinae boni coloris, multae, tenues. 6to. Deliravit, post fomenta calida nihil remittebatur. 7mo. Laboriose se habuit, febris enim intendebatur, &dolores non sunt minuti, &tusses infestabant &difficulter respirabat. 8v0. Venam in cubito secui, fluxit multum, ut decebat. Remissi sunt dolores. Tusses quidem aridae permanserunt. 11. Febres remiserunt, parum circa caput sudavit. Tusses adhuc durabant, &quae à pulmone exibant humidiora erant. 17. Incepit pauca concocta spuere. Levatus est, sitibundus verò erat. Et eorum quae à pulmone exibant probae non erant expurgationes. 20. Sudavit, à febre liberatus est. A judicatione melius habuit. 27. Febris rediit, extussiit, excreavit In urinis erat subsidentia avit cocta multa.