Latin
EPIDEMIORUM
Hippocrates, Hippocrates contractus 189
Unproofread scanNot analysed yet
Rigor coepit &febris magna, omnium dolores aderant, urinae tenues in quibus suspensum quid erat, deliravit multum. 7mo. Tranquillitas adfuit. 8v0. Alia omnia remiserunt. 10. Et sequentibus manferunt quidem dolores, leviores autem omnes accessiones &dolores, huic usque ad finem diebus paribus magis contingebant. 20. Urinam reddidit albam, cui crassities inerat, reposita non subsidebat, sudavit multum. Visus est a febre liberatus. Vesperi rursus incaluit. Iidemque dolores perseverârunt cum horrore &siti, parum deliravit. 24 Urinam reddidit copiosam albam, in qua multa subsidebant. Sudore copioso &calido diffusus est per totum corpus à febre liberatus est &judicatus. Aegrotus Undecimus. IN Thaso mulier morosa ex moerore manifesto, recta adhuc &obambulans, insomnis facta est, &cibum non capiebat, siticulosa erat &anxia. Habitabat prope Pyladem in Leio. Primo die sub initium noctis, terrores, Sermones multi, tristitia, febricula tenuis. Mane convulsiones multae contigerunt. Cum autem intermisissent convulsiones illa multae, deliravit, turpia loquebatur. Multi dolores, magni, continui. ado. Eadem. Nihil dormivit. Febris acutior. 3110. Convulsiones defierunt, coma autem &cataphora eam detinuerunt, &rursus expergefacta exiliit.