# Hippocrates contractus 193

Hippocrates, Hippocrates contractus, EPIDEMIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/193

Convulsiones multae exortae sunt, trremitates erant frigidae, neque amplius ad ientem rediit. Urinae suppressae sunt, mora est. phrenitis. Aegrotus Decimus Quintus. N Thaso, Dealcis uxorem quae decumbebat in Leio (vel Plano) febris cum horrore, & acuta, ex moerore corripuit. A principio ccontegebatur, & semper usqe ad finem taciturna erat, palpabat vellebat, scalpebat, pilos legebat, plorabat, rursusque ridebat, non dormiebat, alvus irritabatur, sed nihil exibat, exignum, admonita, bib ebat. Urinae tenues erant & paucae, febres ad manum leves apparebant. Extremae partes frigebant. 9no. multum deliravit, rursusque quievit, tacita. 14. spiratio fuit rara & magna per aliquod tempus: rursusque brevis. 17. Alvus turbulentè irritata est. Deinde ipsi potus pertransibant, neque consistebant, omnium sensu privata est, & cutis arida, circumtensa. 20. Multum loquebatur, rursusque quiescebat, muta. Brevem spiritum trahebat. 21. Mortua est. Huic spiratio rara & magna fuit usque ad finem, omnium sensu privata est, semper contegebatur, aut multum loquebatur, aut taciturna erat usque ad finem, phrenitis. Aegrotus Decimus Sextus. N Melibaea Adolecens, ex potu & multi venere, multo tempore calefactus decubuit. Horrore concussus est, fastidiosus erat, & anxius, sine somno, & sine siti.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
