Latin
EPIDEMIORUM
Hippocrates, Hippocrates contractus 195
Unproofread scanNot analysed yet
Alcippus haemorrhoidibus laborans, prohiebatur curari, curatus, insania correptus est, uae febre acuta superveniente cessavit. In acutis febribus siticulosi, a medicis vexati in potu, aut etiam sua sponte abstinentes, videntur posse bibere multum. Aqua frigida data, ut vomant, prodest, biliosa enim aderunt. Liber Quintus Epidemiorum. 6. IN Oeniadis, vir quidam morbo tenebatur, cum sine cibo permaneret, strepitum in ventre vehementem (vel secundum Valesium vehementem suctionis sensum) &dolorem percipiebat: &cum cibo assumpto &contrito, tempus etiam aliquod elapsum esset, post assumptum cibum, paulo post idem patiebatur, corpusque tabescebat &absumebatur, neque alimentum ei accedebat ex assumptis cibis, et reliquiae ciborum pravae et exustae per alvum demittebantur. Cum vero recens cibatus esset, tum minime strepitum (suctionis sensum) sentiebat, neque dolor detinebat. Hic, assumptis omnis generis medicamentis &sursum &deorsum purgantibus, nihil allevaA a 2 batur. Secta verò per vices utriusque mam vena, donec exsanguis redderetur, tum de mum juvatus est, et a malo liberatus. 25 Larissae famula Dyseridis adhuc juvencula, cum venere uteretur, vehementi circum circa dolore afficiebatur, alias verò indolens erat, nec unquam concepit. Sexaginta autem annos nata, post meridiem dolebat vehementer, velut paritura. Cum autem ante meridiem multum comedisset porrum et dolor, omnium praeteritorum vehementissimus, ipsam corripuisset, exurgens asperum quiddam in uteri ore contrectavit. Deinde cum jam animo linqueretur, alia mulier immittens manum extraxit, lapidem asperum fusi verticulum aequantem, et statim sana facta est, posteaque permansit.