# Hippocrates contractus 197

Hippocrates, Hippocrates contractus, EPIDEMIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/197

femur autem totum intumescebat, & tumor ad inguina, & lateris inanitatem extendebatur. atio die mortuus est. 40 Quidam juxta inguen sagitta percussus. quem nos vidimus, maxime praeter opinionem servatus est. Neque enim cuspis exempta est (erat enim admodum in profundo) neque haemorrhagia ulla fiebat mentione digna: Neque Phlegmone aderat, neque claudicavit. Nos autem cuspidem invenientes exemimus, cum sex jam essent anni, ex quo percussus erat. Suspicio erat, inter nervos occultatam fuisse cuspidem, nullamque venam aut arteriam diffectam esse. 50 Virgo illa pulchra Nerei filia annos 20. nata, à muliercula amica ludente, lata manu percussa est secundum sinciput, & tunc quidem vertigine tenebricosa correpta est, & respiratione privata, & cum in domum venisset, statim eam febris vehemens corripuit, cum capitis dolore & faciei rubore. ymo die è dextra aure pus prodiit foetidum, subrubrum, cyatho amplius, & melius se habere videbatur, & sublevata est. Rursus intendebatur febris, & in somnum deferebatur nec loqui poterat, & faciei pars dextra trahebatur, difficulter spirabat, et cum tremore convellebatur, et lingua cohibebatur, et oculus stupidus erat, ono. mortua est.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
