Latin
LIBER SEXTUS
Hippocrates, Hippocrates contractus 199
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SEXTUS. EPIDEMIORUM. Sectio PrimaMescunque ex corruptione circa uterum, et tumoribus, in capitis gravitatem convertitur affectus, circa sinciput dolores praecipue accidunt. 6 Menstruae purgationes mulieribus aquosis diu perseverant, nisi autem celeriter prodeant, intumescunt. 9 Ante rigorem, urinarum suppressiones accidunt, si ex utilibus signis processerint, et alvus permeet, somnique affuerint. Sectio Secunda. 1 Dilatare, constringere, alia quidem oportet alia autem non. 13Quae 4t0 die accidunt sanguinis e naribus eruptiones, difficilem faciunt judicationem. 15 Quaecunque febres naturam tertianae induunt, noctem quae accessionem praecedit, difficilem habent, quae verò subsequitur, ut plurimum leviorem. 17 Nihil sine consilio suscipiendum, nec quid quam negligendum. 18 Contraria paulatim adhibere oportet, e interquiescere. Periculosius censeo incidere in medicum, qui nesciat quiescere, quam qui nesciat contraria adhibere. Nam qui nescis quiescere, nescit occasiones contraria adhibendi, quare nescit contraria adhibere. Qui nescit contraria adhibere, tamen, si prudens est, scit quiescere, atque si prodesse non potest, tamen non obest.