Latin
LIBER SEXTUS
Hippocrates, Hippocrates contractus 205
Unproofread scanNot analysed yet
55 Abderis, Phaethusa Pythei conjunx, per juventam antea saecunda fuerat, cum autem vir ipsius in exilium pulsus fuisset, muliebria multo tempore defecerunt, postea verò in articulos dolores, &rubores acciderunt; quae cum ei contigissent, tunc corpus virile factum est, &omnino hirsutum, &barba producta est, &vox aspera reddita; &cum omnia fecissemus ut muliebria elicerentur, non profluxerunt, sed mortua est, cum non diu postea vixisset. 56. Evenit autem &Namysiae Gorgippi uxori in Thaso idem. Videbatur omnibus medicis, quibus &ego forte adfui, unica spes esse, ut in muliebrem naturam reduceretur, si menses secundum naturam prodirent, sed neque huic potuerunt prodire, quamvis omnia tentata. Non multo post mortua est. Liber Septimus.