Latin
EPIDEMIORUM
Hippocrates, Hippocrates contractus 207
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER. APHORISMORUM. Πορ: Ἀροριεμῶν. Sectio Prima. VIta brevis, ars longa, occasio praeceps, experimentum periculosum, judicium difficile. Oportet autem non modo seipsum exhibere quae oportet facientem, sed &aegrum, &praesentes, &externa. 2 In perturbationibus alvi, &vomitibus sponte evenientibus, si quidem, qualia oportet purgari, purgentur, confert &facilè ferunt: Sin minus, contra. Sic &vasorum evacuatio, si quidem, qualem fieri decet, fiat, confert, &facilè ferunt: Sin minus, contra. Respicere igitur oportet ®ionem, &tempestatem, &aetatem, &morbos, in quibus convenit, aut non 3 Athletarum boni habitus, ad summum progressi, periculosi, si in extremo constiterint: Neque enim possunt in eodem statu permanere, neque quiescere. Cum vero non quiescant, neque ultra possunt in melius proficere, reliquum est, ut in deterius labantur. Horum igitur causa bonum habitum solvere conducit haud cunctanter, quo rursus renutritionis initium corpus sumat. Neque vasorum considentiae ad ext remum perducendae: Periculosum enim. Sed qualis natura fuerit ejus qui id perpessurus est, eò usque progrediendum.