# Hippocrates contractus 208

Hippocrates, Hippocrates contractus, EPIDEMIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/208

Si & evacuationes, quae ad extremum tendunpericulosae: & rursus refectiones, cum ex tremae fuerint periculosae. Victus tenuis & exquisitus, cum in morbis longis semper, tum in acutis, ubi non convenit, periculosus. Ac rursus qui ad extreinum tenuitatis devenit victus gravis. Nam & repletiones ad extremum perductae, graves sunt. In tenui victu delinquunt aegri: ob id magis laeduntur. Quicunque enim error committitur, majo: in tenui fit, quam in paulo pleniore victu. Propterea etiam sanis periculosus est, valde tenuis victus; Quoniam errores gravius ferunt. Hac igitur de causa tenuis & exquisitus victus, eo qui sit paulo plenior, maxima ex parte periculosior. 6 Ad extremos morbos extrema exquisite remedia optima. 7 Ubi morbus peracutus est, statim extremos habet labores, & extreme tenuissimo victu uti necesse est. Ubi verò non, sed plenius licet cibare, tantum a tenui recedendum, quantum morbus remissior extremis fuerit. 8 Cum morbus in vigore fuerit, tum vel tenuissimo victu uti necesse est. 9 Conjicere oportet, num sufficiat aegro is victus usque ad morbi vigorem, & utrum prius ille deficiet, neque cum eo victu perduare poterit, vel morbus ante deficiet, & renit tet. 11 In paroxysmis cibum subtrahere oportet; exhibere enim noxium. Et quicunque morbi per periodos exacerbantur, in eorum pararoxysmis subtrahere oportet. 13 Senes facillime jejunium ferunt, deinle qui constanti sunt aetate, minime adolescentes, omnium minime pueri, praesertim illi, qui inter ipsos sunt vividiores. cu 14 Quae crescunt, plurimum habent calidi innati: Plurimo igitur egent alimento: csimminus, corpus consumitur. Senibus verò paErum calidi inest, paucis propterea fomitibus indigent, quia a multis id extinguitur. Hanc Eob causam senibus febres non perinde acutae fiunt: frigidum enim eorum corpus.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
