# Hippocrates contractus 212

Hippocrates, Hippocrates contractus, EPIDEMIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/212

33 In quovis morbo valere ratione, recteque se ad ea quae offeruntur habere, bonum. Contrarium verò malum. 34 In morbis minus periclitantur, quorum naturae, & aetati, & habitui, & anni tempestati morbus magis cognatus fuerit, quam quibus in nullo horum cognatus fuerit. 35 Omnibus in morbis, partes quae ad umbilicum & imum ventrem sunt, crassitudinem habere, melius est: Valde verò tenues & tabefactas esse, pravum. Periculosum verò illud est, etiam ad infernas purgationes. 36 Sana habentes corpora, pharmacis purgati cito exolvuntur, ut & qui pravo utuntur cibo. 38 Paulo deterior, & potus, & cibus, suavior tamen, melioribus quidem, sed insuavioribus, praeferendus. 39. Magnam partem Senes Juvenibus minus aegrotant: Quicunque vero morbi iis accidunt, diuturni, plerumque commoriuntur, 40 Raucedines & gravedines, in valde Senibus non coquuntur. 41 Qui saepe & vehementer, sine causa manifesta, animo linquuntur ii derepente moriuntur, 42 Solvere Apoplexiam, vehementem impossibile quidem, levem vero non facilè. 43 Ex iis, qui strangulantur, & dissolvuntur, nec dum tamen mortui sunt, non se recolliunt, quibus spuma circa os fuerit. it 44 Qui natura sunt valde crassi, magis subusrito moriuntur, quam graciles.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
