# Hippocrates contractus 213

Hippocrates, Hippocrates contractus, EPIDEMIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/213

45 A Comitiali morbo, juvenes mutatione dem otissimum aetatis, & regionum, & victuum, iberationem accipiunt. 47 Dum pus sit, dolores ac febres accidunt nagis, quam confecto. 49 Consueti solitos labores ferre, etsi fuesint invalidi aut Senes, non consuetis, quamvis robustis & Juvenibus, facilius ferunt. 50 Consueta longo tempore, etiamsi deteriora sint, insuetis minus molesta esse solent; qua re ad insolita quoque facienda mutatio. 51 Plurimum & repente vacuare, vel replere, vel calefacere, vel refrigerare, aut alio quovis modo corpus movere, periculosum: Omne siquidem nimium, naturae inimicum. Paulatim vero quod fit, tutum, & praesertim si quis ab uno ad aliud transierit. 52 Omnia secundum rationem facienti, si non succedant secundum rationem, non est transeundum ad aliud, manente eo, quod ab initio visum fuit. 53 Quicunque alvos humidas habent, dum melius degunt his qui siccas haJuvenes sunt, bent. At in senecture deterius degunt; nam senescentibus ut plurimum siccantur. Sectio Tertia. Ex primos Aphorismos hujus sectionis, vide supra lib. de humoribus.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
