Latin
EPIDEMIORUM
Hippocrates, Hippocrates contractus 216
Unproofread scanNot analysed yet
24 In aetatibus autem talia eveniunt, parvis quidem &recens natis pueris aphthae, vomitus, tusses, vigiliae, pavores, umbilici inflamationes, aurium humiditates, 25 Ad dentitionem vero accedentibus, gingiuarum pruritus, febres, convulsiones, alvi profluvia, &maximè ubi caninos dentes producunt, &iis qui inter pueros sunt crassissim, &qui alvos duras habent. 26 Ipsis vero grandiusculis, tonsillarum vertebrae in occipitio introrinflammationes, sum luxationes asthmata, calculi, lumbrici rotundi, ascarides, verrucae pensiles, satyriasmi, strumae, &alia tubercula, praecipue ante dicta. 27 Grandioribus adhuc, &ad pubertatem accedentibus, plurima ex his, &febres diuturnae potius, &ex naribus sanguinis fluxiones. 29 Juvenibus autem, sanguinis spuitiones, tabes, febres acutae, epilepsiae, &alii morbi, sed praecipue supra nominati. 30 Ultra hanc aetatem provectis, asthmata, pleuritides, peripneumoniae, lethargi, phrenitides, febres ardentes, alvi profluvia diuturna, cholerae, dysenteriae, lienteriae, haemorrhoides. 31 Senibus, spirandi difficultates, cataribi tussiculosi, stranguriae, dysuriae, articulorum dolores, nephritides, vertigines, apoplexiae, mali corporis habitus, pruritus totius corporis, vigiliae, alvi, oculorum, &narium humiditates, itates, visus hebitudines, glaucomata, auditus a graves. Sectio Quarta. 1 PRaegnantes purgabis, si materia turgeat, quadrimestres, &usque ad septimum mensem, sed has parcius. Juniores autem &Seniores caute vitare oportet.