# Hippocrates contractus 217

Hippocrates, Hippocrates contractus, EPIDEMIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/217

4 Aestare superiores Potius ventres, hieme verò inferiores purgandi. Sub cane, & ante canem, difficiles sunt purgationes. Graciles, & ad vomendum faciles, sursum purgandi, caventes hiemem. Difficulter autem vomentes, & mediocriter carnosi, deorsum, caventes aestatem. Tabidi verò vitantes purgationes per superiora. 10 Purgandum in valde acutis, si turgeat materia, eodem die, differre enim in talibus, malum. 11 Quibus tormina adsunt, & circa umbilicum dolores, & lumborum dolor, qui neque medicamento, neque aliter solvatur, in siccum hydropem firmatur. 13 Ad helleboros, qui non facile sursum purgantur, iis ante potionem corpora praehumectanda, copiosiore alimento, & quiete. 14 Poto Helleboro, corpus movendum potius, quam somno tradendum, aut quieri. Nam vel navigatio indicat, motione turbari corpora. 15 Quum helleborum magis ducere voles, move corpus: Quum vero sistere, somnum concilia, nec move. 16 Helleborus periculosus sanas carnes habentibus. Convulsionem enim inducit. 17 Non febricitanti, cibi fastidium, oris ventriculi morsus, vertigo tenebricosa, & oris amaritudo, purgatione per superna opus esse, significat. 18 Supra septum transversum dolores, qui purgatione egent, sursum purgare opus esse, indicant. Qui vero infra, deorsum. 19 Qui potione medica dum purgantur non sitiunt, purgandi finis non fit, donec sitiverint.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
