# Hippocrates contractus 218

Hippocrates, Hippocrates contractus, EPIDEMIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/218

29 Febris expertibus si tormina adsint, & genuum gravitas, & dolor lumborum, inferna purgatione opus esse, significant. 21 Excrementa alvi nigra sanguini atro similia, sponte euntia, sive cum febre sive citra febrem, pessima. Et quanto ipsorum colores pravi fuerint plures, eo deterius. A medicamento autem talia exigi, melius est. idque quanto ipsorum plures fuerint colores, non malum. 22 Morbis quibusvis incipientibus, si atra bilis supra infrave exierit, lethale. 23 Quibus per morbos acutos, aut diuturnos, aut vulnera, aut alio modo extenuatis, atra bilis, aut velut sanguis niger, prodierit, postridie moriuntur. 24 Dysenteria, si ab atra bile incipiat, lethalis est. 25 Sanguinem supernem quidem efferri, qualiscunque sit, malum. Inferne verò niger si dejiciatur, bonum. 28 Quibus dejectiones sunt biliosae, surditate superveniente, cessant: Et quibus surditas adest, biliosis dejectis, finitur. 29 Febricitantibus, si sexto die rigores Coac. 15 fiant, difficulter judicantur. 37 Frigidi sudores, cum febre quidem acuta, mortem: Cum mitiore verò morbi longitudinem significant, 38 Qua corporis parte, sudor est, ibi morbum esse significat.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
