Latin
EPIDEMIORUM
Hippocrates, Hippocrates contractus 226
Unproofread scanNot analysed yet
37 Ab angina detento tumorem fieri in colSect. 7. 10, bonum: Foras enim morbus vertitur. 38 Quibus occulti cancri fiunt, non curare melius: Curati enim citius intereunt. 39 Convulsio vel a repletione fit, vel ab inanitione: Ita vero &singultus. 42 In ictericis hepar durum fieri, malum. 43 Qui lienosi dysenteria corripiuntur, iis post longam supervenientem dysenteriam, hydrops, aut lienteria accidit, &moriuntur. 45 Quaecunque ulcera annua sunt, aut longiore tempore durant, in iis os abscedere est necesse, &cicatrices cavas fieri. 46 Qui gibbi ex asthmate aut tussi ante pubertatem fiunt, moriuntur.