# Hippocrates contractus 226

Hippocrates, Hippocrates contractus, EPIDEMIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/226

37 Ab angina detento tumorem fieri in colSect. 7. 10, bonum: Foras enim morbus vertitur. 38 Quibus occulti cancri fiunt, non curare melius: Curati enim citius intereunt. 39 Convulsio vel a repletione fit, vel ab inanitione: Ita vero & singultus. 42 In ictericis hepar durum fieri, malum. 43 Qui lienosi dysenteria corripiuntur, iis post longam supervenientem dysenteriam, hydrops, aut lienteria accidit, & moriuntur. 45 Quaecunque ulcera annua sunt, aut longiore tempore durant, in iis os abscedere est necesse, & cicatrices cavas fieri. 46 Qui gibbi ex asthmate aut tussi ante pubertatem fiunt, moriuntur.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
