# Hippocrates contractus 227

Hippocrates, Hippocrates contractus, EPIDEMIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/227

quibus venae sectio, aut purgatio pro Aph. 53 sect. 7. dest, his vere secanda vena, aut purgatio imperanda. Lienosis dysenteria superveniens, bonum. qui podagrici morbi fiunt, sedata inflammatione, intra dies 40. conquiescunt. Quibus divisum est cerebrum, his febram & biliosum vomitum supervenire est necesse. 51 Qui valentes capitis repente doloribus corripiuntur, & protinus muti fiunt, & stertunt, intra dies septem intereunt, nisi febris eos prehenderit. 53 Deliria quae cum risu fiunt, tutiora: quae vero studio adhibito, periculosiora. Dolores podagrici vere, & autumno ferè moventur. 57 Apoplectici fiunt maximè à quadragesimo anno, ad sexagesimum. 58 Si omentum exciderit, necessario computrescit. 59 Quibus longo coxendicum dolore conflictatis, femoris summum coxa excidit, rursusque recidit, iis mucores innascuntur. 60 Quibus diuturno dolore ischiadico vexatis femur excidit, iis crus contabescit, & claudicant, nisi urantur. Sectio Septima. 10 AB ileo vomitus, vel singultus, vel convulsio, vel delirium, malum. ma11 A pleuritide, peripueumonia lum. E e 2 12 A peripaeumonia, phrenitis, malum. 14 Propter plagam in capite acceptam, fapor, aut desipientia, malum. 15 Ex sanguinis sputo, puris sputum, malum. 16 A puris sputo, tabes, & fluxus: quum vero sputum sistitur, moriuntur.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
