# Hippocrates contractus 231

Hippocrates, Hippocrates contractus, SECTIO OCTAVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/231

At si in aliquo repugnans natura, eum qui curatur, interemerit, Numen praetermittens, Medicos incusat: Et Ego sane plus reprehensionis, quam honoris ex arte mihi consecutus videor. Neque enim quantumvis jam Senex, ad artis medicae finem perveni, neque etiam ipsius inventor Aesculapius. De Veratri purgatione. ui non facile per superiora purgantur, Aph. 13 iis corpora copiosiore cibo & quiete, sect 4. Qante potionem humectanda sunt. Post veratri purgationem, corpora magis ad motionem, quam ad somnos adducenda. Aph 14 Quod vero motio corpora turbet, id indicat sect. 4. navigatio. Ex Democrati Epistola ad Hippocratem, de Natura humana. Esicae vicina infantium mater, gravis calamitas, sexcentarum aerumnarum mulieri author, uterus delitescit. Ex Epistola ad Demetrium Regem. TUmanorum morborum radix caput est, ex eoque maximae aegrotationes adveniunt, cum enim toti corpori incumbat, eorum omnium quae ingeruntur reliquias, & tenues humores, non secus ac cucurbitulam attrahere contingit. De Purgatoriis Remediis. Nte omnia biliosis oportet propinare cholagogum pharmacum, pituitosis, phlegmagogum, hydropicis, hydrogogum, melancholicis, melanogogum. Faeda est calamitas, pharmaco purgatorio hominem interiisse. Qui validis febribus impliciti jacent, his non ante febris remissionem, pharmaca dar, oportet; sin minus, cunctandum saltem ne intra decimum quartum diem. De Hominis Structura. Anguinis locus, & spiritus in corde est: A dextris quidem ejus sanguis, a sinistris vero spiritus consistit. Venae a corde sanguinem sumunt, per quas corpori distribuitur. FINIS. ADF. f

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
