Latin
3
Hippocrates, Hippocrates contractus 3
Unproofread scanNot analysed yet
JACOBO PERTHI Comiti, Baroni de DRVMMOND, Strathiernae Seneschallo Haereditario, Serenissimo Regi ab intimis &Secretioribus Consiliis, Regnique Scotiae summo Cancellario, Patrono suo Eminentissimo. Nec non, Clarissimis Excellentissimisque Viris D. ROBERTO SIBBALDO Equiti aurato Archiatro &Praesidi dignissimo, D. ROBERTO TROTTERO, D. IOANNI LEIRMONTIO Censoribus Aequissimis, reliquisque Regii Medicorum Collegii apud Edinburgum Sociis Doctissimis Hunc parvae molis librum, in honoris, summaeque observantiae, &amicitiae integerrimae tesseram, humillime offert, dedicatque, THOMAS BURNET, Socius &Collega. APCVm Dominus Thomas Burnetus Medicina Doctor, &Medicus Regius ordinarius Regiique medicorum Collegii apud Edinburgum Socius, librum à se compositum, cui titulus, Hippocrates Contractus, nobis perlegendum exhibuerit; atque in eo nihil sit, quod bonis moribus repugnet, quin ipsa totius Hippocraticae doctrina medulla in ipso expressa sit, multique proinde usus, cum tyronibus, tum in praxi versatissimis esse poterit, dignum esse censemus, qui typis impressus, in publicam lucem emittatur. In cujus rei fidem subscriptiones nostras manuales, apposuimus primo die Augusti anno Domini. 1685. Robertus Sibbaldus Praeses, R. M. C. Robertus Trotterus Censor, R. M. C. Joannes Leirmontius Censor, R. M. C.