# Hippocrates contractus 35

Hippocrates, Hippocrates contractus, SECTIO SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/35

Capitis dolores vehementes & pertinaces cum febre conjuncti, si (funestum) aliquod signum accesserit, valde perniciosi existunt. Si verò absque ejusmodi signis, 20. diem dolor excesserit, & febris detineat, narium profluvium, aut imis in partibus abscessum forè suspicionem adfert. Verum dolore adhuc recenti, aeque profluvium sanguinis aut suppuratum sperari potest, tum alias, tum si dolor circa tempora & frontem affuerit. At sanguinis eruptio magis expectanda venit in his qui nondum 35. annum attigerunt in senioribus suppuratio. Auris dolor acutus cum febre continuâ & vehementi, formidabilis, periculum enim delirii & mortis aegro adfert: moriuntur autem ex hoc morbo juniores quidem homines 7. die aut etiam citius, seniores verò multo tardius. Nam & febres & deliria minus iis suboriuntur, auresque eam ob causam suppuratio praeoccupat. Sed in his aetatibus succedentes morbi reversiones plurimos interficiunt. Juniores verò priusquam auris suppuret, intereunt. Si verò pus album ex aure manarit, tum juveni salutis spes affulget, si aliud quoddam ei bonum signum supervenerit. Fauces exulceratae cum febre grave aliquid portendunt, at si aliud aliquod signum adfuerit ex his quae antea prava esse censuimus, aegrum in periculo versari denunciandum est. Angina gravissima quidem est & celerrimè interimit, quae neque in faucibus, neque in cervice quicquam conspicuum facit, plurimum verò doiorem exhibet & difficultatem spirandi, quae erecta cervice obitur, inducit; haec enim eodem etiam die, & 2. & 3. & 4. strangulat.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
