# Hippocrates contractus 37

Hippocrates, Hippocrates contractus, SECTIO SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/37

Hae (convulsiones) facilè incidunt puerulis nuper natis ad 7 aetatis annum; at grandiores pueri & viri non adeo per febres convulsionibus prehenduntur, nisi vehementissimum & pessimum quoddam signum ex his quae in phrenitide fieri solent, affuerit. In Lybia, Delo, & Scythia praescripta signa vera comperiuntur. De Humoribus. δεὶ χυμῶν. Epasmi tempore fiunt, & vel foras vel intro, aut alio fluunt quo decet. Quae socia sunt atque vicina primum & maximè vitiantur. Quae ducenda sunt, quo maximè vergunt, eo per loca convenientia ducere oportet. Quae prodeunt copia minimè sunt aestimanda, sed quamdiu prodeant, qualia oportet, & aeger facilè ferat. Si quae pars ante morbum laborarit, ibi morbi sedes erit, velut iis contigit qui in Perintho tussi & anginâ laborarunt. Humores quibus anni temporibus efflorescunt, nosse oportet, & quales in singulis morbos efficiant, & quasnam in unoquoque morbo affectiones pariant. Mutationes ex quibus ad quaenam fiant considerandae. Ut se habet Terra arboribus, ita animantibus venter, alit, calefacit & refrigerat: Refrigerat quidem dum vacuatur, calefacit verò cum impletur.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
