# Hippocrates contractus 45

Hippocrates, Hippocrates contractus, SECTIO SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/45

Unamquamque sanè tempestatem anni & morborum conditionem exacte ad discere oportet, & quisnam morbus bonus, quis periculo conjunctus, aut in temporis conditione, aut in morbo, quinam morbus longus sit & lethalis, longus quinam salutaris acutus quinam le thalis, vel salutaris. Ex quibus tum criticorum dierum series contemplanda est, tum etiam praedicendi facultas suppetit. Preterea ex his, quibus, & quando, & quamnam victus rationem praescribere oporteat, cognoscere licèt. Praedictorum Liber primus. Προῤῥητικὸν α. 6. X creatio frequens & irrita, si quidem aliud quoddam signum affuerit, phrenitidem portendit. 8. Desipientiae quae jam admodum fractis & de bilitatis viribus, succedunt, pessimae sunt, non secus ac Thrasynonti. 13. Albicans dejectio in phreniticis mala est. His si rigor contingat pessimum. 14. In furiosa & vehementi mentis emotione, succedentes tremores malignitatem denunciant. 16. Phrenitici parum bibunt, ex levibus strepitibus facilè irritantur ac percelluntur, tremali sunt. 18. In febre ardente, si tinnitus aurium, cum visus hebitudine fiant, & ad nares accedat gravitatis sensus, furiosa mentis emotio indicatur. 23. Vocis defectiones cum singultu & virium 24. exolutione, pessimae. 44. Ab homine moderato ferox & audax responsum, malum portendit.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
