# Hippocrates contractus 50

Hippocrates, Hippocrates contractus, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/50

7. Posteriorum partium frigus est convulsificum. 10. Qui crebrò & tenuiter exudant (εφιδροῦντες) ac subinde rigent, ii perniciosè habent, ac tandem sub mortem suppurati, & alvum turbatam habere deprehenduntur. 8. Crebri ex lumbis vel dorso horrores, cum cità caloris vicissitudine, calamitosi, nam acerbissima urinae suppressio denunciatur: Atque his exudare pestiferum. (Ex eò quod deductum alimentum elabatur; signum enim est Empyematis cum summâ virium infirmitate conjuncti. 5 14. Rigores multi cum torpore malignum denunciant. (Ob summam humorum inaequalitatem, quae valdè exitiales morbos parit.) 15. Rigores qui in 6tum diem incidunt, difficile judicium adferunt. DuraPermagni interest quo die, quâve periodo, quid fiat in aegris, atque appareat. Ut enim quae tus. fiunt omnia, quaeque apparent diebus criticis, firmiora sunt, quam quae in alia incidunt morbi tempora: Sic ea quae speciem boni prae se ferunt, debent haberi supecta si loco non fiant. Quemadmodum & ea quae mala esse putantur, mirificos adferunt sanitatis fructus, si antè significata criseos lege veniant, aut illis diebus quibus certamen naturae & morbi est in procinctu. 17. Dolores horriferi cum suspirioso anhelitu, signa sunt tabis. 20. Qui subindè rigore prehenduntur, & sub Prorrh. noctem aliquandò gravius habent, pervigiles, in 101. somnis nugantes ac delirantes interdum sese lotio perfundentes, in convulsionem ii tendunt. 21. Qui crebrò cientur in acutis rigores pestiferi. (Quod sint κρίσιμα μὴ κρίνοντα. Indicant aut interni visceris suppurationem, aut frustra tenFEGoogle tentatam crisim, aut denique nativum calorem extingui.) 23. Rigor cum posteriorum partium distentione mortem adfert. 24. Si cui cum perhorruerit, atque sudarit criticè, rursus postridiè horror sine causâ ingruerit, ac tum à pepas no somni sit expers, huic eventuram arbitror haemorrhagiam.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
