Latin
57
Hippocrates, Hippocrates contractus 57
Unproofread scanNot analysed yet
182. C Omate, lassitudine, ac surditate tentatos, alvus erumpens, &ad crisim rubra demittens, juvat. 183. Comatosi fastidiosi, unaque dolenter hypochondriaci, saepe &parum vomentes, aurium abscessus habent. 187. Cerebro siderato, alii quidem tertio die, alii autem imo vitam finiunt, quibus elapsis periculo defunguntur; sin autem incisione factâ, os dissociatum cernitur, sine dubio moriuntur. 188. Cephalalgicis ex calvariae posticae fractura, si crassior è nare Sanguis rivulose prorumpat, grave malum denunciat. Ictus illatus non minus ossi crassissimo calamitosus est, quam mitior ictus temporibus atque fronti. Accedit, quod Sanguis niger prorup rruptus, &spacelismi metum adfert, &cereibro crudorem &vivacitatis extinctionem inducit. Titulus quartus. De Aurium affectibus. 189. A Urium dolor intensus cum febre acuta, A cumque sinistro quopiam signo, juvenes quidem ymo die, aut etiam celerius, cum delirio interimit: Nisi liberale sit expuratum ex aure, aut ex naribus haemorrhagia, aut aliud quoddam laudabile signum extiterit. Seniores autem &serius &rarius tollit; nam in his aures antè suppurant, &delirium minus infestat, sed tamen plerisque horum morbus revertit, &sic moriuntur. Prorrb.