# Hippocrates contractus 57

Hippocrates, Hippocrates contractus, 57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/57

182. C Omate, lassitudine, ac surditate tentatos, alvus erumpens, & ad crisim rubra demittens, juvat. 183. Comatosi fastidiosi, unaque dolenter hypochondriaci, saepe & parum vomentes, aurium abscessus habent. 187. Cerebro siderato, alii quidem tertio die, alii autem imo vitam finiunt, quibus elapsis periculo defunguntur; sin autem incisione factâ, os dissociatum cernitur, sine dubio moriuntur. 188. Cephalalgicis ex calvariae posticae fractura, si crassior è nare Sanguis rivulose prorumpat, grave malum denunciat. Ictus illatus non minus ossi crassissimo calamitosus est, quam mitior ictus temporibus atque fronti. Accedit, quod Sanguis niger prorup rruptus, & spacelismi metum adfert, & cereibro crudorem & vivacitatis extinctionem inducit. Titulus quartus. De Aurium affectibus. 189. A Urium dolor intensus cum febre acuta, A cumque sinistro quopiam signo, juvenes quidem ymo die, aut etiam celerius, cum delirio interimit: Nisi liberale sit expuratum ex aure, aut ex naribus haemorrhagia, aut aliud quoddam laudabile signum extiterit. Seniores autem & serius & rarius tollit; nam in his aures antè suppurant, & delirium minus infestat, sed tamen plerisque horum morbus revertit, & sic moriuntur. Prorrb.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
