Latin
63
Hippocrates, Hippocrates contractus 63
Unproofread scanNot analysed yet
)249. Qui ex dolore (1. e. acerbissima convulsione intercostalium musculorum) voce sunt capti, crudeliter moriuntur. 254. Si quis voce captus è potestate mentis exeat, morti est proximus. 255. Quae à rigore incidunt aphoniae, funestae. Sunt hi nonnihil Cephalalgici. Titulus Decimus. De Respiratione. 260. *)Espiratio frequens &parva, inflammationem &laborem denunciat partium spirabilium, at verò magna &rara, dementiam aut convulsionem. Et frigidus quidem Spiritus lethalis est. Lethalis est etiam aestuosus &fuliginosus, minus tamen quam frigidus. Tum magnus foras efflatus, intrò parvus, &contra, foras parvus, intrò magnus, pessimus est, &morti proximus. Quin etiam tarda, velox, obscura duplex intrò revocatio, qualis cernitur in iis qui super inspirant. Google Titulus Undecimus. De Cervice. TAucium dolor praegrandis parotidas &convulsiones facit, item cervicis &dorsi d. acerbos dolores. 270. Cervicis &cubiti dolor est convulsificus. Id autem à faciè (à capite) nasci solet. 273. Cervicis dolor cum in febre omni terrifi- Prerrb. cus, tum verò pestiferus iis qui sunt in metu in- 73. saniae. 276.