# Hippocrates contractus 63

Hippocrates, Hippocrates contractus, 63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/63

) 249. Qui ex dolore (1. e. acerbissima convulsione intercostalium musculorum) voce sunt capti, crudeliter moriuntur. 254. Si quis voce captus è potestate mentis exeat, morti est proximus. 255. Quae à rigore incidunt aphoniae, funestae. Sunt hi nonnihil Cephalalgici. Titulus Decimus. De Respiratione. 260. *) Espiratio frequens & parva, inflammationem & laborem denunciat partium spirabilium, at verò magna & rara, dementiam aut convulsionem. Et frigidus quidem Spiritus lethalis est. Lethalis est etiam aestuosus & fuliginosus, minus tamen quam frigidus. Tum magnus foras efflatus, intrò parvus, & contra, foras parvus, intrò magnus, pessimus est, & morti proximus. Quin etiam tarda, velox, obscura duplex intrò revocatio, qualis cernitur in iis qui super inspirant. Google Titulus Undecimus. De Cervice. TAucium dolor praegrandis parotidas & convulsiones facit, item cervicis & dorsi d. acerbos dolores. 270. Cervicis & cubiti dolor est convulsificus. Id autem à faciè (à capite) nasci solet. 273. Cervicis dolor cum in febre omni terrifi- Prerrb. cus, tum verò pestiferus iis qui sunt in metu in- 73. saniae. 276.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
